- TARANDUS
- TARANDUSanimal Scythiae peculiare. Plin. l. 8. c. 34. Mutat colores et Scitharum tarandus — magnitudo ei, quae bovi, caput maius cervinô, nec absinule: cornua ramosa, ungula bifida, villus magnitudine ursorum. Sed cum libuit sui coloris esse, asini similis est. Tergori tanta duritia, ut thoraces ex eo faciant. Colorem omnium arborum, fruticum, florum locorumque reddit, in quibus latet, metuens, ideoque raro capitur. Mirum esset habitum corpori tam multiplicem dari, mirabilius et villo. Solinus Aethiopiae quoque adscribit, c. 30. sed nullâ auctoritate nixus. Omnes enim, qui de eo scripsere, Scythiae faciunt proprium et peculiare. In specie Gelonis illud tribuit aristoteles, Sarmatis Theophrastus, uti docet Salmas. ad Solin. Vide quoque Schefferi Lappontamc. 28.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.